Haller's Concordance: LIBENTER
- et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur Gen. 27:9
- probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus Gen. 28:8
- qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familiae meae delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor Ruth 4:6
- dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui 2 Ki. 15:15
- si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude Tob. 4:9
- (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,) Esther 13:13
- congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt Job 15:34
- princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios Pr. 29:12
- et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius 1 Ma. 9:71
- sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus 2 Ma. 2:28
- sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior 2 Ma. 6:30
- Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat Mk. 6:20
- ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit Mk. 12:37
- et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres Acts 21:17
- libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes 2 Cor. 11:19
- et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 2 Cor. 12:9