Haller's Concordance: LIBER
- hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum Gen. 5:1
- si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis Ex. 21:2
- quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber Ex. 21:5
- parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo Job 3:19
- inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt Ps. 88:5
- haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis Sir. 24:32
- et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras Isa. 29:12
- et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu Isa. 34:4
- haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50:1
- hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem Bar. 4:1
- et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber Ezec. 2:9
- onus Nineve liber visionis Naum Helcesei Nah. 1:1
- tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius Mal. 3:16
- liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham Mt. 1:1
- et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat Lk. 4:17
- servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere 1 Cor. 7:21
- qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi 1 Cor. 7:22
- non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino 1 Cor. 9:1
- nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 1 Cor. 9:19
- non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu Gal. 3:28
- scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber Eph. 6:8
- ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus Col. 3:11
- et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt Apoc. 6:14
- et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium Apoc. 6:15
- et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum Apoc. 20:12
- liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob, 4 Esd. 1:1