Haller's Concordance: LIBERA
- ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit Gen. 47:26
- homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera Lev. 19:20
- habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis Josu. 10:6
- dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos Judg. 10:15
- percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae 4 Ki. 15:5
- et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte. Esther 15:3
- Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, Esther 14:14
- Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. Esther 14:19
- libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me Job 17:3
- miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier Job 33:24
- Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me Ps. 7:1
- et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me Ps. 18:48
- a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo Ps. 19:13
- custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te Ps. 25:20
- inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me Ps. 31:2
- in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me Ps. 31:15
- ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me Ps. 39:8
- libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam Ps. 51:14
- libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me Ps. 59:2
- erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis Ps. 69:14
- accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me Ps. 69:18
- iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me Ps. 71:2
- auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum Ps. 79:9
- tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me Ps. 109:21
- veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me Ps. 119:170
- Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa Ps. 120:2
- ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me Ps. 142:6
- libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum Ps. 143:9
- extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum Ps. 144:7
- libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii Ps. 144:11
- fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum Pr. 6:3
- libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua Sir. 4:9
- reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu Isa. 44:17
- dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos Jer. 2:27
- omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla 1 Ma. 2:11
- dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin 1 Ma. 5:17
- et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint 1 Ma. 10:31
- et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant 1 Ma. 10:43
- congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster 2 Ma. 1:27
- et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo Mt. 6:13
- scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera Gal. 4:22
- sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem Gal. 4:23
- illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra Gal. 4:26