Haller's Concordance: LIBERARE
- audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat Gen. 37:21
- quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum Judg. 13:5
- an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea 2 Par. 32:13
- non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu 2 Par. 32:15
- epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista 2 Par. 32:17
- erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses Pr. 24:11
- argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est Ezec. 7:19
- Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. Dan. 3:17
- appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? Dan. 6:20
- Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. Dan. 8:7
- sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram Soph. 1:18
- et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis 1 Ma. 3:18
- et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens 1 Ma. 16:2
- videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum Acts 7:34
- unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum Jas. 4:12
- ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt. 4 Esd. 13:29