Haller's Concordance: LIBERARET
- sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam Dt. 22:27
- et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei 2 Ki. 14:16
- quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat 1 Par. 17:21
- sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam Tob. 3:11
- et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos Isa. 20:6
- Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. Dan. 6:14
- et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum 1 Ma. 6:44
- et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti Heb. 2:15