Haller's Concordance: LIBERASTI
- ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos Ex. 5:23
- dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian Judg. 8:22
- et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie 1 Esd. 9:13
- cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de caelo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus 2 Esd. 9:28
- quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium Ps. 56:13
- si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia Wis. 12:20
- tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos Wis. 19:9
- et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor Sir. 51:3
- et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam Sir. 51:4
- liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo Sir. 51:16
- si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti Ezec. 3:19
- si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti Ezec. 3:21
- si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti Ezec. 33:9