Haller's Concordance: LIBERATUS
- dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sum Judg. 7:2
- et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius 4 Ki. 13:5
- iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo Pr. 11:8
- aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei Sir. 34:13
- Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum 1 Ma. 2:60
- Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 2 Tim. 4:17
- et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea. 4 Esd. 7:27