Haller's Concordance: LIBERET
- et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te Dt. 28:29
- et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia 1 Ki. 26:24
- num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum 2 Par. 32:11
- quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius Job 27:8
- ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia Job 33:17
- confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum Ps. 22:8
- intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet Ps. 50:22
- et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos Isa. 19:20
- et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel 1 Ma. 4:11
- confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum Mt. 27:43