Haller's Concordance: LIBERTATEM
- et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset Tob. 1:14
- cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris Jud. 6:18
- operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem Sir. 33:26
- et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam Jer. 34:15
- propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae Jer. 34:17
- restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion 1 Ma. 14:26
- quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei Rom. 8:21
- sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent Gal. 2:4
- vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem Gal. 5:13
- quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei 1 Pet. 2:16
- libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est 2 Pet. 2:19
- nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt. 4 Esd. 8:56
- et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem, 4 Esd. 9:11