Haller's Concordance: ALAE
- quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem 3 Ki. 6:24
- posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant 3 Ki. 6:27
- et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc 1 Par. 5:26
- alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub 2 Par. 3:11
- igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum 2 Par. 3:13
- seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant Isa. 6:2
- quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum Ezec. 10:21
- Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec evulsae sunt alae eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei. Dan. 7:4
- et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis Apoc. 12:14
- et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria. 4 Esd. 11:1
- et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae. 4 Esd. 11:33
- propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum, 4 Esd. 11:45
- et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum. 4 Esd. 12:2