Haller's Concordance: LILIA
- facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia Ex. 25:31
- in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia Ex. 25:34
- fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant Ex. 37:17
- tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri Ex. 37:19
- in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia Ex. 37:20
- et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se Jud. 10:3
- dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia Cant. 2:16
- genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam Cant. 5:13
- dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat Cant. 6:2
- ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia Cant. 6:3
- quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis Sir. 50:8
- et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent Mt. 6:28
- considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis Lk. 12:27