Haller's Concordance: LILIUM
- tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili Ex. 25:33
- ego flos campi et lilium convallium Cant. 2:1
- sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias Cant. 2:2
- florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis Sir. 39:19
- laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium Isa. 35:1
- ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani Osee 14:5
- et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos. 4 Esd. 2:19
- et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum, 4 Esd. 5:24