Haller's Concordance: ALBA
- divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus Gen. 30:40
- si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt Gen. 31:8
- et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem Lev. 13:19
- si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti Lev. 13:49
- Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob Judg. 1:31
- eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati Bar. 6:70
- et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix Mt. 17:2
- sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum Lk. 23:11
- caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis Apoc. 1:14