Haller's Concordance: LINGUAS
- isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis Gen. 10:31
- Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos, et ad principes, procuratoresque et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis, prout legere poterant, et audire. Esther 8:9
- praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate Ps. 55:9
- quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas Wis. 10:21
- ecce ego ad prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas suas et aiunt dicit Dominus Jer. 23:31
- et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore Apoc. 16:10