Haller's Concordance: ALBIS
- et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu Jn. 20:12
- cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis Acts 1:10
- sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt Apoc. 3:4
- qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius Apoc. 3:5
- suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas Apoc. 3:18
- et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas Apoc. 4:4
- et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt Apoc. 7:13
- et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum Apoc. 19:14