Haller's Concordance: LINUM
- linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret Ex. 9:31
- deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum Pr. 31:13
- confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia Isa. 19:9
- calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium Isa. 42:3
- qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt Isa. 43:17
- quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum Osee 2:5
- idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius Osee 2:9
- harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium Mt. 12:20