Haller's Concordance: ALCHIMUS
- et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos 1 Ma. 7:5
- et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui 1 Ma. 7:21
- et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes 1 Ma. 7:23
- vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus 1 Ma. 7:25
- et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere 1 Ma. 9:54
- in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua 1 Ma. 9:55
- et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno 1 Ma. 9:56
- et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus 1 Ma. 9:57
- Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare 2 Ma. 14:3
- Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse 2 Ma. 14:26