stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus Ex. 20:21
dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus Dt. 29:22
cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos 1 Ki. 26:13
quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope 3 Ki. 8:46
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Iordanem 4 Ki. 2:7
igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini nube 2 Par. 5:13
et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus Tob. 11:6
erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum Jud. 7:7
et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel Jud. 13:13
longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat Job 5:4
manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat Job 13:21
cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur Job 17:4
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me Job 19:13
verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me Job 21:16
si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo Job 22:23
abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur Job 30:10
inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt Job 39:29
quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae Ps. 10:1
nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit Ps. 10:5
Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei Ps. 22:1
ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor Ps. 22:11
tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina Ps. 22:19
cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt Ps. 38:11
longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem Ps. 88:8
longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti Ps. 88:18
quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra Ps. 103:12
longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt Ps. 119:155
quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit Ps. 138:6
intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti Ps. 139:3
longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius Pr. 5:8
longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet Pr. 15:29
arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis Pr. 22:5
vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria Pr. 30:8
he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum Pr. 31:14
tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus Eccl. 3:5
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine Wis. 14:17
longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis Sir. 9:18
ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem Sir. 13:13
homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo Sir. 15:7
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est Sir. 16:22
notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso Sir. 21:8
non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est Sir. 27:22
miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te Sir. 30:24
et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua Sir. 47:17
et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae Isa. 6:12
quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram Isa. 10:3
et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis Isa. 22:11
numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum Isa. 23:7
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis Isa. 29:13
audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam Isa. 33:13
regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longeIsa. 33:17
audite me duro corde qui longe estis a iustitia Isa. 46:12
propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas Isa. 48:9
audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei Isa. 49:1
ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi Isa. 49:12
quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te Isa. 49:19
creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum Isa. 57:19
et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi Isa. 59:14
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent Isa. 60:4
me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te Isa. 60:9
et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus Isa. 66:19
quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur Jer. 10:18
plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum Jer. 12:2
putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de longeJer. 23:23
et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae quae super faciem eius sunt et rex Sesach bibet post eos Jer. 25:26
quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis Jer. 27:10
longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans Jer. 31:3
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt Jer. 48:24
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus Lam. 1:16
neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est Bar. 3:21
melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis Bar. 6:72
qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis Ezec. 6:12
fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem Ezec. 11:15
propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt Ezec. 11:16
miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri Ezec. 23:40
sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israhel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam Ezec. 44:10
et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis Joel 3:6
dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex Mic. 7:11
leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum Hab. 1:8
et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur Zach. 10:9
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis 1 Ma. 8:4
cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos 1 Ma. 8:12
erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens Mt. 8:30
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me Mt. 15:8
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Mt. 26:58
erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei Mt. 27:55
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum Mk. 5:6
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me Mk. 7:6
et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt Mk. 8:3
cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum Mk. 11:13
Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare Mk. 12:34
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem Mk. 14:54
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome Mk. 15:40
Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres Lk. 7:6
alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt Lk. 14:32
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum Lk. 15:20
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius Lk. 16:23
et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longeLk. 17:12
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori Lk. 18:13
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longeLk. 22:54
stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes Lk. 23:49
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium Jn. 21:8
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster Acts 2:39
quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum Acts 17:27
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te Acts 22:21
nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi Eph. 2:13
et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope Eph. 2:17
iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram Heb. 11:13
longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum Apoc. 18:10
mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes Apoc. 18:15
quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steterunt Apoc. 18:17
in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur. 3 Esd. 5:65
increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt. 4 Esd. 7:48