Haller's Concordance: LONGINQUO
- adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis Dt. 28:49
- Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo Tob. 11:5
- nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt Tob. 13:14
- hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine Wis. 14:17
- quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo Sir. 24:44
- ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans Isa. 30:27
- dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae Isa. 43:6
- ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur Jer. 5:15
- et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum Jer. 46:27
- adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae Bar. 4:15