Haller's Concordance: LONGITUDO
- et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius Gen. 6:15
- arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem Ex. 25:10
- facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo Ex. 25:17
- longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria Ex. 26:2
- longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium Ex. 26:8
- decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat Ex. 36:21
- et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis Dt. 30:20
- longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria Pr. 3:16
- et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo Sir. 23:38
- et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum Ezec. 41:12
- altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et locutus est ad me haec est mensa coram Domino Ezec. 41:22
- et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta cubitorum Ezec. 42:7
- quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum Ezec. 42:8
- primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus Ezec. 48:9
- sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium Ezec. 48:13
- et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius Zach. 2:2
- et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum Zach. 5:2
- ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum Eph. 3:18
- et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt Apoc. 21:16