Haller's Concordance: LONGIUS
- dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me Ex. 8:28
- praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati Josu. 8:4
- donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius Josu. 8:6
- sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros Judg. 20:31
- cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me Eccl. 7:23
- et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt 2 Ma. 10:27
- et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire Lk. 24:28