Haller's Concordance: LOQUANTUR
- et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae Judg. 7:11
- virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum 1 Ki. 27:11
- viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me Job 34:34
- custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum Ps. 34:13
- taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus Isa. 41:1
- et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos vestros Jer. 27:4
- sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum Acts 4:17
- si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis 1 Cor. 14:23
- qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 1 Pet. 3:10