Haller's Concordance: LOQUARIS
- viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob Gen. 31:24
- valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius Gen. 31:29
- perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris Ex. 4:12
- ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus Num. 22:35
- iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me Dt. 3:26
- et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me Judg. 6:17
- dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas Judg. 18:25
- et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex 3 Ki. 22:8
- dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini 3 Ki. 22:16
- dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum 4 Ki. 18:26
- et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo 2 Par. 18:7
- dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini 2 Par. 18:15
- numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris Job 16:3
- si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum Job 33:32
- in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui Pr. 23:9
- ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui Eccl. 5:2
- ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce Sir. 18:19
- cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris Sir. 22:14
- in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris Sir. 32:13
- et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum Isa. 36:11
- si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem Isa. 58:13
- haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum Jer. 26:2