Haller's Concordance: LOQUATUR
- accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem Gen. 44:18
- en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos Gen. 45:12
- dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur Ex. 20:19
- et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae 1 Ki. 25:24
- quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus 2 Ki. 7:20
- dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere 2 Ki. 14:12
- et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis 3 Ki. 1:36
- ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi Job 23:5
- ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis Job 33:2
- audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam Ps. 85:8
- non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur Sir. 8:5
- stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat Isa. 32:6
- ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur Jer. 5:15
- propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit Dominus Jer. 23:28
- quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur Jn. 9:21
- si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo 1 Cor. 14:28
- et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur Apoc. 13:15