Haller's Concordance: LOQUEBANTUR
- adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat Gen. 29:9
- et mutuo loquebantur ecce somniator venit Gen. 37:19
- reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel 2 Par. 33:18
- et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi 2 Esd. 13:24
- igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur Job 32:4
- et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur Ps. 38:12
- contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum Ps. 69:12
- etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua Ps. 119:23
- sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. Dan. 13:57
- in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum Mic. 6:12
- et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis Lk. 2:15
- et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias Lk. 9:30
- et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant Lk. 24:14
- et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia Acts 4:31
- erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum Acts 11:20
- et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant Acts 19:6
- et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste Acts 26:31