Haller's Concordance: LOQUENDUM
- stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam 2 Esd. 8:4
- qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala Pr. 13:3
- vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio Pr. 29:20
- et est odibilis qui procax est ad loquendum Sir. 20:5
- orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum Col. 4:3
- scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram Jas. 1:19