Haller's Concordance: LOQUENTEM
- dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei Gen. 27:6
- ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:9
- igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur Job 32:4
- loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero Ps. 101:5
- tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent Wis. 8:12
- et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini Jer. 26:7
- et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me Ezec. 2:2
- et audivi loquentem ad me de domo et vir qui stabat iuxta me Ezec. 43:6
- Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? Dan. 8:13
- odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt Amos 5:10
- et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum Jn. 1:37
- hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret Acts 14:9
- omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare Acts 26:14
- et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel Heb. 12:24
- videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur Heb. 12:25
- et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram Apoc. 10:8
- sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti. 4 Esd. 12:31