Haller's Concordance: LOQUENTIS
- cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham Gen. 17:22
- cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei Num. 7:89
- ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti Dt. 4:33
- fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini 2 Par. 36:12
- audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam Ps. 64:1
- haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum Ezec. 2:1
- et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis Ezec. 10:5
- post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec Apoc. 4:1