Haller's Concordance: ALEXANDER
- et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 1 Ma. 1:1
- et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est 1 Ma. 1:8
- templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia 1 Ma. 6:2
- et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic 1 Ma. 10:1
- et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt 1 Ma. 10:15
- rex Alexander fratri Ionathae salutem 1 Ma. 10:18
- quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui 1 Ma. 10:23
- et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium 1 Ma. 10:48
- et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens 1 Ma. 10:51
- et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria 1 Ma. 10:58
- et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi 1 Ma. 10:59
- et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam 1 Ma. 10:68
- et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan 1 Ma. 10:88
- et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset 1 Ma. 11:2
- et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui 1 Ma. 11:9
- et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum 1 Ma. 11:15
- et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est 1 Ma. 11:16
- et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali Acts 4:6
- de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo Acts 19:33
- ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare 1 Tim. 1:20
- Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius 2 Tim. 4:14