Haller's Concordance: LOQUETUR
- ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent Ex. 4:16
- tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua Ex. 7:2
- qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam Dt. 18:19
- adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum Dt. 20:2
- cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum Josu. 20:4
- revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate Job 36:10
- numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia Job 41:3
- tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos Ps. 2:5
- vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam Ps. 29:9
- fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium Ps. 37:30
- et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet Ps. 41:6
- audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam Ps. 85:8
- quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius Ps. 106:2
- loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta Ps. 119:172
- thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter Ps. 145:21
- cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide Pr. 18:23
- oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa Pr. 23:33
- et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur Sir. 29:6
- in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum Isa. 28:11
- et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane Isa. 32:4
- stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat Isa. 32:6
- et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos illius videbunt Jer. 32:4
- et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis Jer. 34:3
- Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Dan. 7:25
- Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio. Dan. 11:36
- et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae Zach. 9:10
- cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis Jn. 16:13
- qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua Acts 11:14
- videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii. 4 Esd. 7:38