Haller's Concordance: LOQUIMUR
- amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis Jn. 3:11
- sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur 1 Cor. 2:6
- sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram 1 Cor. 2:7
- quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes 1 Cor. 2:13
- non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur 2 Cor. 2:17
- habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur 2 Cor. 4:13
- olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem 2 Cor. 12:19
- sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra 1 Th. 2:4
- non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur Heb. 2:5
- confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur Heb. 6:9