Haller's Concordance: LOQUUNTUR
- hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron Ex. 6:27
- dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos 1 Ki. 8:7
- frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt Ps. 12:2
- ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum Ps. 28:3
- muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione Ps. 31:18
- non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant Ps. 35:20
- ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat Ps. 59:7
- haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam Ps. 109:20
- quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur Pr. 24:2
- non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem Isa. 59:4
- haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini Jer. 23:16
- nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis Jer. 27:14
- et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino Ezec. 33:30
- dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere Lk. 24:36
- stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt Acts 2:7
- numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur 1 Cor. 12:30
- volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant 1 Tim. 1:7
- ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit 1 Jn. 4:5