Haller's Concordance: LOTH
- hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth Gen. 11:27
- tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi Gen. 11:31
- egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran Gen. 12:4
- tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam Gen. 12:5
- ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam Gen. 13:1
- sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula Gen. 13:5
- unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra Gen. 13:7
- dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus Gen. 13:8
- elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor Gen. 13:10
- elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo Gen. 13:11
- Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis Gen. 13:12
- dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem Gen. 13:14
- necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis Gen. 14:12
- quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan Gen. 14:14
- reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum Gen. 14:16
- veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra Gen. 19:1
- vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos Gen. 19:5
- egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait Gen. 19:6
- at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores Gen. 19:9
- et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium Gen. 19:10
- dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac Gen. 19:12
- egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui Gen. 19:14
- dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi Gen. 19:18
- sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor Gen. 19:23
- cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat Gen. 19:29
- ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius Gen. 19:30
- conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo Gen. 19:36
- dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem Dt. 2:9
- et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem Dt. 2:19
- Adid Seboim Neballa Loth 2 Esd. 11:34
- sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper Ps. 83:8
- similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant Lk. 17:28
- qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit Lk. 17:29
- memores estote uxoris Loth Lk. 17:32
- et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit 2 Pet. 2:7