Haller's Concordance: LUCERNA
- praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper Ex. 27:20
- lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei 1 Ki. 3:3
- quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas 2 Ki. 22:29
- filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi 3 Ki. 11:36
- lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur Job 18:6
- quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui Job 21:17
- quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris Job 29:3
- lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae Ps. 119:105
- quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae Pr. 6:23
- lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur Pr. 13:9
- qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris Pr. 20:20
- lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris Pr. 20:27
- exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum Pr. 21:4
- quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur Pr. 24:20
- teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius Pr. 31:18
- lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem Sir. 26:22
- lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit Mt. 6:22
- et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur Mk. 4:21
- lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit Lk. 11:34
- si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te Lk. 11:36
- ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius Jn. 5:35
- et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus Apoc. 21:23
- tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate. 4 Esd. 12:42