Haller's Concordance: LUCERNAE
- holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis 2 Par. 13:11
- perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae Jer. 25:10
- et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius Zach. 4:2
- sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes Lk. 12:35
- et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris 2 Pet. 1:19
- et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes Apoc. 18:23
- et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum Apoc. 22:5