Haller's Concordance: LUCERNAS
- facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso Ex. 25:37
- et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud Ex. 30:7
- candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium Ex. 35:15
- fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo Ex. 37:23
- candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo Ex. 39:36
- praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter Lev. 24:2
- sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt Num. 4:9
- super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt Num. 4:16
- loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt Num. 8:2
- fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi Num. 8:3
- et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos 3 Ki. 7:49
- sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 1 Par. 28:15
- et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt 2 Par. 4:21
- cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel 2 Par. 29:7
- lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo Bar. 6:18
- et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo 1 Ma. 4:50
- portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes 2 Ma. 1:8
- et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt 2 Ma. 10:3