Haller's Concordance: LUCERNIS
- et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis Ex. 40:4
- locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini Ex. 40:25
- sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt Num. 4:9
- sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 1 Par. 28:15
- candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo 2 Par. 4:20
- et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male Soph. 1:12
- et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius Zach. 4:2