Haller's Concordance: LUCIDUM
- praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter Lev. 24:2
- praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos Ps. 19:8
- ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos Ps. 119:130
- lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit Mt. 6:22
- lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit Lk. 11:34
- si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te Lk. 11:36