Haller's Concordance: LUCIS
- et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum 2 Par. 24:18
- octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus 2 Par. 34:3
- candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius Wis. 7:26
- ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare Wis. 16:28
- et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis Sir. 46:18
- vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam Isa. 26:19
- et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt Lk. 16:8
- dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis Jn. 12:36
- nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis Rom. 13:12
- et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 2 Cor. 11:14
- eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate Eph. 5:8
- fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate Eph. 5:9
- omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 1 Th. 5:5