Haller's Concordance: LUCTUS
- oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum Gen. 27:41
- hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. Esther 16:21
- quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. Esther 9:22
- risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat Pr. 14:13
- melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit Eccl. 7:2
- adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur Wis. 19:3
- luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum Sir. 22:13
- dolor cordis et luctus mulier zelotypa Sir. 26:8
- luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur Sir. 41:14
- non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui Isa. 60:20
- haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt Jer. 31:15
- exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae Bar. 5:1
- ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam Apoc. 18:8
- et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt Apoc. 21:4