Haller's Concordance: LUCUSTA
- comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum Lev. 11:22
- fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas 3 Ki. 8:37
- fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit 2 Par. 6:28
- dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus Ps. 105:34
- quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta Ps. 109:23
- regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas Pr. 30:27
- excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes Eccl. 12:5
- sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius Sir. 43:19
- residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo Joel 1:4
- et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos Joel 2:25
- ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta Nah. 3:15