Haller's Concordance: LUCUSTAE
- ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur Num. 13:33
- sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt Dt. 28:38
- si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum 2 Par. 7:13
- et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae Jud. 2:11
- qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae Ps. 78:46
- qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum Isa. 40:22
- residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo Joel 1:4
- haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis Amos 7:1
- custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint Nah. 3:17
- ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre Mt. 3:4
- et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae Apoc. 9:3
- et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi. 4 Esd. 4:24