Haller's Concordance: ALIAE
- aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus Gen. 41:3
- aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur Gen. 41:6
- et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim Gen. 41:19
- aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula Gen. 41:23
- quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt Ex. 26:3
- et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis 1 Ma. 10:38
- accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant 2 Ma. 3:19
- ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta 2 Ma. 4:35
- et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo Mk. 4:36
- et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma Mk. 15:41
- et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis Lk. 8:3
- aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino Jn. 6:23