Haller's Concordance: LUGERE
- misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum 2 Ki. 14:2
- dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis 2 Esd. 8:9
- et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt Mt. 9:15
- et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar. 4 Esd. 10:4
- interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium. 4 Esd. 10:9
- et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi 4 Esd. 10:11