Haller's Concordance: ALIAS
- alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem Gen. 20:12
- si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit Gen. 31:50
- et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi Ex. 26:23
- coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit Ex. 36:10
- et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro Ex. 36:28
- si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis Dt. 19:9
- veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent Judg. 21:14
- accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias 1 Par. 14:3
- aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas 1 Par. 28:16
- et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath 2 Par. 8:4
- ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri Isa. 1:13
- et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor Jn. 10:16
- ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem Acts 13:35
- alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum 2 Cor. 11:8
- quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea. 4 Esd. 1:24
- et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas, 4 Esd. 4:14
- et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis? 4 Esd. 5:28