Haller's Concordance: LUMBOS
- tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius 3 Ki. 2:5
- accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est 3 Ki. 20:32
- et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri 4 Ki. 4:29
- Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad 4 Ki. 9:1
- et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel Jud. 8:6
- circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea Job 16:13
- accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi Job 38:3
- accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi Job 40:7
- gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei Pr. 30:31
- heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum Pr. 31:17
- obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros Isa. 32:11
- tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum Jer. 1:17
- haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud Jer. 13:1
- et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos Jer. 13:2
- tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae Jer. 13:4
- sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt Jer. 13:11
- ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde Nah. 2:1
- ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre Mt. 3:4
- et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat Mk. 1:6
- state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae Eph. 6:14
- propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:13