Haller's Concordance: LUMINARIA
- dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos Gen. 1:14
- fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas Gen. 1:16
- oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris Ex. 25:6
- et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum Ex. 35:9
- candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium Ex. 35:15
- aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum Ex. 35:29
- et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent Jud. 13:16
- tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem Ps. 74:16
- qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:7
- omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus Ezec. 32:8
- ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo Phil. 2:15