Haller's Concordance: LUMINE
- dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine Job 3:4
- et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet Job 36:30
- quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen Ps. 36:9
- et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis Ps. 78:14
- beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt Ps. 89:15
- omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur Wis. 17:19
- domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini Isa. 2:5
- quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo Isa. 13:10
- ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis Isa. 50:11
- et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui Isa. 60:3
- haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi Jer. 31:35
- adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso Bar. 5:9
- quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est 2 Ma. 1:32
- quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta Mt. 10:27
- quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis Lk. 12:3
- hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum Jn. 1:7
- non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine Jn. 1:8
- petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae Acts 16:29
- omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est Eph. 5:13
- gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine Col. 1:12
- qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est 1 Jn. 2:10
- et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum Apoc. 22:5
- positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine, 4 Esd. 14:20