Haller's Concordance: LUNAE
- de pomis fructuum solis ac lunae Dt. 33:14
- et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli 4 Ki. 23:5
- sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam Pr. 7:20
- et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit Isa. 30:26
- non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam Isa. 60:19
- haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi Jer. 31:35
- alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 1 Cor. 15:41
- et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter Apoc. 8:12
- quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem, 4 Esd. 6:45