Haller's Concordance: ALICUI
- qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur Pr. 13:13
- aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens Wis. 13:14
- et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur Bar. 6:17
- haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie Ezec. 46:16
- quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit Mt. 18:12
- et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat Lk. 8:56
- videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 1 Th. 5:15